| |
[103] Ex
quibus
illud
intellegitur,
ut
ad
officii
formam
revertamur,
appetitus
omnes
contrahendos
sedandosque
esse
excitandamque
animadversionem
et
diligentiam,
ut
ne
quid
temere
ac
fortuito,
inconsiderate
neglegenterque
agamus.
Neque
enim
ita
generati
a
natura
sumus,
ut
ad
ludum
et
iocum
facti
esse
videamur,
ad
severitatem
potius
et
ad
quaedam
studia
graviora
atque
maiora.
Ludo
autem
et
ioco
uti
illo
quidem
licet,
sed
sicut
somno
et
quietibus
ceteris
tum,
cum
gravibus
seriisque
rebus
satis
fecerimus.
Ipsumque
genus
iocandi
non
profusum
nec
immodestum,
sed
ingenuum
et
facetum
esse
debet.
Ut
enim
pueris
non
omnem
ludendi
licentiam
damus,
sed
eam,
quae
ab
honestatis
actionibus
non
sit
aliena,
sic
in
ipso
ioco
aliquod
probi
ingenii
lumen
eluceat.
[104] Duplex
omnino
est
iocandi
genus,
unum
inliberale,
petulans,
flagitiosum,
obscenum,
alterum
elegans,
urbanum,
ingeniosum,
facetum,
quo
genere
non
modo
Plautus
noster
et
Atticorum
antiqua
comoedia,
sed
etiam
philosophorum
Socraticorum
libri
referti
sunt,
multaque
multorum
facete
dicta,
ut
ea,
quae
a
sene
Catone
collecta
sunt,
quae
vocantur
apophthegmata.
Facilis
igitur
est
distinctio
ingenui
et
inliberalis
ioci.
alter
est,
si
tempore
fit,
ut
si
remisso
animo,
[gravissimo]
homine
dignus,
alter
ne
libero
quidem,
si
rerum
turpitudo
adhibetur
et
verborum
obscenitas.
Ludendi
etiam
est
quidam
modus
retinendus,
ut
ne
nimis
omnia
profundamus
elatique
voluptate
in
aliquam
turpitudinem
delabamur.
Suppeditant
autem
et
campus
noster
et
studia
venandi
honesta
exempla
ludendi.
[105] Sed
pertinet
ad
omnem
officii
quaestionem
semper
in
promptu
habere,
quantum
natura
hominis
pecudibus
reliquisque
beluis
antecedat;
illae
nihil
sentiunt
nisi
voluptatem
ad
eamque
feruntur
omni
impetu,
hominis
autem
mens
discendo
alitur
et
cogitando,
semper
aliquid
aut
anquirit
aut
agit
videndique
et
audiendi
delectatione
ducitur.
Quin
etiam,
si
quis
est
paulo
ad
voluptates
propensior,
modo
ne
sit
ex
pecudum
genere
(sunt
enim
quidam
homines
non
re,
sed
nomine)
sed
si
quis
est
paulo
erectior,
quamvis
voluptate
capiatur,
occultat
et
dissimulat
appetitum
voluptatis
propter
verecundiam.
[106] Ex
quo
intellegitur
corporis
voluptatem
non
satis
esse
dignam
hominis
praestantia
eamque
contemni
et
reici
oportere,
sin
sit
quispiam,
qui
aliquid
tribuat
voluptati,
diligenter
ei
tenendum
esse
eius
fruendae
modum.
Itaque
victus
cultusque
corporis
ad
valetudinem
referatur
et
ad
vires,
non
ad
voluptatem.
Atque
etiam,
si
considerare
volumus,
quae
sit
in
natura
<nostra>
excellentia
et
dignitas,
intellegemus,
quam
sit
turpe
diffluere
luxuria
et
delicate
ac
molliter
vivere,
quamque
honestum
parce,
continenter,
severe,
sobrie.
|