|
Het leven in dienst van de
samenleving is een zinvol, welbesteed leven, en brengt daarom geluk.
Hoe verhoudt dat geluk zich tot het 'kleine geluk' , zoals vriendschap
tussen individuen?
|
| |
Est
enim
amicitia
nihil
aliud
nisi
omnium
divinarum
humanarumque
rerum
cum
benevolentia
et caritate
consensio;
qua
quidem
haud
scio
an excepta
sapientia
nihil
melius
homini
sit
a dis
immortalibus
datum.
Divitias
alii
praeponunt,
bonam
alii
valetudinem,
alii
potentiam,
alii
honores,
multi
etiam
voluptates.
Beluarum
hoc
quidem
extremum,
illa
autem
superiora
caduca
et incerta,
posita
non
tam
in consiliis
nostris
quam
in fortunae
temeritate.
Qui
autem
in virtute
summum
bonum
ponunt,
praeclare
illi
quidem,
sed
haec
ipsa
virtus
amicitiam
et gignit
et continet
nec
sine
virtute
amicitia
esse
ullo
pacto
potest.
[21] Iam
virtutem
ex consuetudine
vitae
sermonisque
nostri
interpretemur
nec
eam,
ut quidam
docti,
verborum
magnificentia
metiamur
virosque
bonos
eos,
qui
habentur,
numeremus,
Paulos,
Catones,
Galos,
Scipiones,
Philos;
his
communis
vita
contenta
est;
eos
autem
omittamus,
qui
omnino
nusquam
reperiuntur.
[22] Talis
igitur
inter
viros
amicitia
tantas
opportunitates
habet
quantas
vix
queo
dicere.
Principio
qui
potest
esse
vita
'vitalis',
ut ait
Ennius,
quae
non
in amici
mutua
benevolentia
conquiescit?
Quid
dulcius
quam
habere
quicum
omnia
audeas
sic
loqui
ut tecum?
Qui
esset
tantus
fructus
in prosperis
rebus,
nisi
haberes,
qui
illis
aeque
ac tu
ipse
gauderet?
adversas
vero
ferre
difficile
esset
sine
eo qui
illas
gravius
etiam
quam
tu ferret.
Denique
ceterae
res
quae
expetuntur
opportunae
sunt
singulae
rebus
fere
singulis,
divitiae,
ut utare,
opes,
ut colare,
honores,
ut laudere,
voluptates,
ut gaudeas,
valetudo,
ut dolore
careas
et muneribus
fungare
corporis;
amicitia
res
plurimas
continet;
quoquo
te verteris,
praesto
est,
nullo
loco
excluditur,
numquam
intempestiva,
numquam
molesta
est;
itaque
non
aqua,
non
igni,
ut aiunt,
locis
pluribus
utimur
quam
amicitia.
Neque
ego
nunc
de vulgari
aut
de mediocri,
quae
tamen
ipsa
et delectat
et prodest,
sed
de vera
et perfecta
loquor,
qualis
eorum
qui
pauci
nominantur
fuit.
Nam
et secundas
res
splendidiores
facit
amicitia
et adversas
partiens
communicansque
leviores.
[23] Cumque
plurimas
et maximas
commoditates
amicitia
contineat,
tum
illa
nimirum
praestat
omnibus,
quod
bonam
spem
praelucet
in posterum
nec
debilitari
animos
aut
cadere
patitur.
Verum
enim
amicum
qui
intuetur,
tamquam
exemplar
aliquod
intuetur
sui.
Quocirca
et absentes
adsunt
et egentes
abundant
et imbecilli
valent
et,
quod
difficilius
dictu
est,
mortui
vivunt;
tantus
eos
honos,
memoria,
desiderium
prosequitur
amicorum.
Ex quo
illorum
beata
mors
videtur,
horum
vita
laudabilis.
Quod
si exemeris
ex rerum
natura
benevolentiae
coniunctionem,
nec
domus
ulla
nec
urbs
stare
poterit,
ne agri
quidem
cultus
permanebit.
Id si
minus
intellegitur,
quanta
vis
amicitiae
concordiaeque
sit,
ex dissensionibus
atque
ex discordiis
percipi
potest.
Quae
enim
domus
tam
stabilis,
quae
tam
firma
civitas
est,
quae
non
odiis
et discidiis
funditus
possit
everti?
Ex quo
quantum
boni
sit
in amicitia
iudicari
potest.
|