| |
(13) 'Sed
quo
sis,
Africane,
alacrior
ad
tutandam
rem
publicam,
sic
habeto,
omnibus,
qui
patriam
conservaverint,
adiuverint,
auxerint,
certum
esse
in
caelo
definitum
locum,
ubi
beati
aevo
sempiterno
fruantur;
nihil
est
enim
illi
principi
deo,
qui
omnem
mundum
regit,
quod
quidem
in terris
fiat,
acceptius
quam
concilia
coetusque
hominum
iure
sociati,
quae
'civitates'
appellantur;
harum
rectores
et conservatores
hinc
profecti
huc
revertuntur.'
(14) Hic
ego,
etsi
eram
perterritus
non
tam
mortis
metu
quam
insidiarum
a meis,
quaesivi
tamen,
viveretne
ipse
et Paulus
pater
et alii,
quos
nos
exstinctos
arbitraremur.
'Immo
vero',
inquit,
'hi
vivunt,
qui
e corporum
vinculis
tamquam
e carcere
evolaverunt,
vestra
vero,
quae
dicitur,
vita
mors
est.
Quin
tu aspicis
ad te
venientem
Paulum
patrem?'
Quem
ut vidi,
equidem
vim
lacrimarum
profudi,
ille
autem
me complexus
atque
osculans
flere
prohibebat.
(15) Atque
ut ego
primum
fletu
represso
loqui
posse
coepi:
'Quaeso',
inquam,
'pater
sanctissime
atque
optime,
quoniam
haec
est
vita,
ut Africanum
audio
dicere,
quid
moror
in terris?
Quin
huc
ad vos
venire
propero?'
'Non
est
ita,'
inquit
ille.
'Nisi
enim
deus
is,
cuius
hoc
templum
est
omne,
quod
conspicis,
istis
te corporis
custodiis
liberaverit,
huc
tibi
aditus
patere
non
potest.
Homines
enim
sunt
hac
lege
generati,
qui
tuerentur
illum
globum,
quem
in hoc
templo
medium
vides,
quae
terra
dicitur,
iisque
animus
datus
est
ex illis
sempiternis
ignibus,
quae
sidera
et stellas
vocatis,
quae
globosae
et rotundae,
divinis
animatae
mentibus,
circulos
suos
orbesque
conficiunt
celeritate
mirabili.
Quare
et tibi,
Publi,
et piis
omnibus
retinendus
animus
est
in custodia
corporis
nec
iniussu
eius,
a quo
ille
est
vobis
datus,
ex hominum
vita
migrandum
est,
ne munus
humanum
assignatum
a deo
defugisse
videamini.
(16) Sed
sic,
Scipio,
ut avus
hic
tuus,
ut ego,
qui
te genui,
iustitiam
cole
et pietatem,
quae
cum
magna
in parentibus
et propinquis
tum
in patria
maxima
est;
ea vita
via
est
in caelum
et in
hunc
coetum
eorum,
qui
iam
vixerunt
et corpore
laxati
illum
incolunt
locum,
quem
vides.'
Erat
autem
is splendidissimo
candore
inter
flammas
circus
elucens.
'Quem
vos,
ut a
Graiis
accepistis,
orbem
lacteum
nuncupatis.'
Ex quo
omnia
mihi
contemplanti
praeclara
cetera
et mirabilia
videbantur.
Erant
autem
eae
stellae,
quas
numquam
ex hoc
loco
vidimus,
et eae
magnitudines
omnium,
quas
esse
numquam
suspicati
sumus;
ex quibus
erat
ea minima,
quae
ultima
a caelo,
citima
a terris
luce
lucebat
aliena.
Stellarum
autem
globi
terrae
magnitudinem
facile
vincebant.
Iam
ipsa
terra
ita
mihi
parva
visa
est,
ut me
imperii
nostri,
quo
quasi
punctum
eius
attingimus,
paeniteret.
(17) Quam
cum
magis
intuerer:
'Quaeso,'
inquit
Africanus,
'quousque
humi
defixa
tua
mens
erit?
Nonne
aspicis,
quae
in templa
veneris?
Novem
tibi
orbibus
vel
potius
globis
conexa
sunt
omnia,
quorum
unus
est
caelestis,
extimus,
qui
reliquos
omnes
complectitur,
summus
ipse
deus
arcens
et continens
ceteros;
in quo
sunt
infixi
illi,
qui
volvuntur,
stellarum
cursus
sempiterni.
Cui
subiecti
sunt
septem,
qui
versantur
retro
contrario
motu
atque
caelum.
Ex quibus
summum
globum
possidet
illa,
quam
in terris
Saturniam
nominant.
Deinde
est
hominum
generi
prosperus
et salutaris
ille
fulgor,
qui
dicitur
Iovis;
tum
rutilus
horribilisque
terris,
quem
Martium
dicitis;
deinde
subter
mediam
fere
regionem
Sol
obtinet,
dux
et princeps
et moderator
luminum
reliquorum,
mens
mundi
et temperatio,
tanta
magnitudine,
ut cuncta
sua
luce
lustret
et compleat.
Hunc
ut comites
consequuntur
Veneris
alter,
alter
Mercurii
cursus,
in infimoque
orbe
Luna
radiis
solis
accensa
convertitur.
Infra
autem
iam
nihil
est
nisi
mortale
et caducum
praeter
animos
munere
deorum
hominum
generi
datos;
supra
Lunam
sunt
aeterna
omnia.
Nam
ea,
quae
est
media
et nona,
Tellus,
neque
movetur
et infima
est,
et in
eam
feruntur
omnia
nutu
suo
pondera.'
|