| |
(20) Tum
Africanus:
'Sentio,'
inquit,
'te
sedem
etiam
nunc
hominum
ac domum
contemplari;
quae
si tibi
parva,
ut est,
ita
videtur,
haec
caelestia
semper
spectato,
illa
humana
contemnito!
Tu enim
quam
celebritatem
sermonis
hominum
aut
quam
expetendam
consequi
gloriam
potes?
Vides
habitari
in terra
raris
et angustis
in locis
et in
ipsis
quasi
maculis,
ubi
habitatur,
vastas
solitudines
interiectas
eosque,
qui
incolunt
terram,
non
modo
interruptos
ita
esse,
ut nihil
inter
ipsos
ab aliis
ad alios
manare
possit,
sed
partim
obliquos,
partim
transversos,
partim
etiam
adversos
stare
vobis;
a quibus
exspectare
gloriam
certe
nullam
potestis.
(21) Cernis
autem
eandem
terram
quasi
quibusdam
redimitam
et circumdatam
cingulis,
e quibus
duos
maxime
inter
se diversos
et caeli
verticibus
ipsis
ex utraque
parte
subnixos
obriguisse
pruina
vides,
medium
autem
illum
et maximum
solis
ardore
torreri.
Duo
sunt
habitabiles,
quorum
australis
ille,
in quo,
qui
insistunt,
adversa
vobis
urgent
vestigia,
nihil
ad vestrum
genus;
hic
autem
alter
subiectus
aquiloni,
quem
incolitis,
cerne
quam
tenui
vos
parte
contingat!
Omnis
enim
terra,
quae
colitur
a vobis,
angustata
verticibus,
lateribus
latior,
parva
quaedam
insula
est
circumfusa
illo
mari,
quod
'Atlanticum',
quod
'magnum',
quem
'Oceanum'
appellatis
in terris;
qui
tamen
tanto
nomine
quam
sit
parvus,
vides.
(22) Ex
his
ipsis
cultis
notisque
terris
num
aut
tuum
aut
cuiusquam
nostrum
nomen
vel
Caucasum
hunc,
quem
cernis,
transcendere
potuit
vel
illum
Gangem
tranatare?
Quis
in reliquis
orientis
aut
obeuntis
solis
ultimis
aut
aquilonis
austrive
partibus
tuum
nomen
audiet?
Quibus
amputatis
cernis
profecto,
quantis
in angustiis
vestra
se gloria
dilatari
velit.
Ipsi
autem,
qui
de nobis
loquuntur,
quam
loquentur
diu?
(23) Quin
etiam
si cupiat
proles
illa
futurorum
hominum
deinceps
laudes
unius
cuiusque
nostrum
a patribus
acceptas
posteris
prodere,
tamen
propter
eluviones
exustionesque
terrarum,
quas
accidere
tempore
certo
necesse
est,
non
modo
non
aeternam,
sed
ne diuturnam
quidem
gloriam
assequi
possumus.
Quid
autem
interest
ab iis,
qui
postea
nascentur,
sermonem
fore
de te,
cum
ab iis
nullus
fuerit,
qui
ante
nati
sunt.
|