| |
[73] Quod
enim
est
in
terris
commune
tantum
tantulumve
consilium,
quod
non
de
meis
rebus
gestis
ea
quae
mihi
essent
optatissima
et
pulcherrima
iudicarit?
Summum
est
populi
Romani
populorumque
et
gentium
omnium
ac
regum
consilium
senatus:
decrevit
omnes
qui
rem
publicam
salvam
esse
vellent
ad
me
unum
defendendum
venirent,
ostenditque
nec
stare
potuisse
rem
publicam
si
ego
non
fuissem,
nec
futuram
esse
ullam
si
non
redissem.
[74] Proximus
est
huic
dignitati
ordo
equester:
omnes
omnium
publicorum
societates
de
meo
consulatu
ac
de
meis
rebus
gestis
amplissima
atque
ornatissima
decreta
fecerunt.
Scribae,
qui
nobiscum
in
rationibus
monumentisque
publicis
versantur,
non
obscurum
de
meis
in
rem
publicam
beneficiis
suum
iudicium
decretumque
esse
voluerunt.
Nullum
est
in
hac
urbe
conlegium,
nulli
pagani
aut
montani,(
quoniam
plebi
quoque
urbanae
maiores
nostri
conventicula
et
quasi
concilia
quaedam
esse
voluerunt),
qui
non
amplissime
non
modo
de
salute
mea
sed
etiam
de
dignitate
decreverint.
[75] Nam
quid
ego
illa
divina
atque
immortalia
municipiorum
et
coloniarum
et
totius
Italiae
decreta
commemorem,
quibus
tamquam
gradibus
mihi
videor
in
caelum
ascendisse,
non
solum
in
patriam
revertisse?
Ille
vero
dies
qui
fuit
cum
te,
P.
Lentule,
legem
de
me
ferente
populus
Romanus
ipse
vidit
sensitque
quantus
et
quanta
dignitate
esset!
Constat
enim
nullis
umquam
comitiis
campum
Martium
tanta
celebritate,
tanto
splendore
omnis
generis
hominum
aetatum
ordinum
floruisse.
Omitto
civitatium,
nationum,
provinciarum,
regum,
orbis
denique
terrarum
de
meis
in
omnes
mortales
meritis
unum
iudicium
unumque
consensum:
adventus
meus
atque
introitus
in
urbem
qui
fuit?
Utrum
me
patria
sic
accepit
ut
lucem
salutemque
redditam
sibi
ac
restitutam
accipere
debuit,
an
ut
crudelem
tyrannum,
quod
vos
Catilinae
gregales
de
me
dicere
solebatis?
[76] Itaque
ille
unus
dies,
quo
die
me
populus
Romanus
a
porta
in
Capitolium
atque
inde
domum
sua
celebritate
laetitiaque
comitatum
honestavit,
tantae
mihi
iucunditati
fuit
ut
tua
mihi
conscelerata
illa
vis
non
modo
non
propulsanda,
sed
etiam
excitanda
fuisse
videatur.
Qua
re
illa
calamitas,
si
ita
est
appellanda,
exussit
hoc
genus
totum
maledicti,
ne
quisquam
iam
audeat
reprehendere
consulatum
meum
tot
tantis
tam
ornatis
iudiciis,
testimoniis,
auctoritatibus
comprobatum.
Quod
si
in
isto
tuo
maledicto
probrum
non
modo
mihi
nullum
obiectas,
sed
etiam
laudem
inlustras
meam,
quid
te
aut
fieri
aut
fingi
dementius
potest?
Uno
enim
maledicto
bis
a
me
patriam
servatam
esse
concedis:
semel,
cum
id
feci
quod
omnes
non
negant
immortalitati,
si
fieri
potest,
mandandum,
tu
supplicio
puniendum
putasti,
iterum,
cum
tuum
multorumque
praeter
te
inflammatum
in
bonos
omnes
impetum
meo
corpore
excepi,
ne
eam
civitatem
quam
servassem
inermis
armatus
in
discrimen
adducerem.
|