|
|
Philippus
Maedicam
primum,
deinde
solitudines
interiacentes
Maedicae
atque Haemo
transgressus
septimis
demum
castris
ad
radices
montis
pervenit. ibi
unum
moratus
diem
ad
deligendos,
quos
duceret
secum,
tertio
die iter
est
ingressus.
modicus
primo
labor
in
imis
collibus
fuit.
quantum
in
altitudinem egrediebantur,
magis
magisque
silvestria
et
pleraque
invia
loca
excipiebant: pervenere
deinde
in
tam
opacum
iter,
ut
prae
densitate
arborum immissorumque
aliorum
in
alios
ramorum
perspici
caelum
vix
posset. ut
vero
iugis
adpropinquabant,
quod
haud
rarum in
altis
locis
est,
adeo omnia
contecta
nebula,
ut
haud
secus
quam
nocturno
itinere
impedirentur. tertio
demum
die
ad
verticem
perventum.
nihil
vulgatae
opinioni degressi
inde
detraxerunt,
magis
credo,
ne
vanitas
itineris
ludibrio
esset, quam
quod
diversa
inter
se
maria
montesque
et
amnes
ex
uno
loco
conspici potuerint.
vexati
omnes,
et
ante
alios
rex
ipse,
quo
gravior
aetate
erat, difficultate
viae
est.
duabus
aris
ibi
Iovi
et
Soli
sacratis
cum
immolasset, qua
triduo
ascenderat,
biduo
est
degressus,
frigora
nocturna
maxime metuens,
quae
caniculae
ortu
similia
brumalibus
erant.
(Hier is in het pensum een gedeelte van dit hoofdstuk overgeslagen)
Philippus
omni
genere laboris
sine
ullo
effectu
fatigatis
militibus
et
fraude
Didae praetoris
auctis in
filium
suspicionibus
in
Macedoniam
rediit.
|