latijn
Livius
"libera et impera"

VERTAALHULP LIVIUS

Als je dat nog niet gedaan hebt, lees dan eerst de instructie hoe je het beste met deze vertaalhulp kunt werken!

Ab Vrbe Condita XL, 9, 8 - 15
De redevoering van Perseus




5




10




15




20
"Frater, non comissantium in vicem animis iam diu vivimus inter nos.
regnare
utique vis. huic spei tuae obstat aetas mea, obstat gentium ius,
obstat
vetustus Macedoniae mos, obstat vero etiam patris iudicium. haec
transcendere
nisi per meum sanguinem non potes. omnia moliris et
temptas
. adhuc seu cura mea seu fortuna restitit parricidio tuo. hesterno
die
in lustratione et decursu et simulacro ludicro pugnae funestum prope
proelium
fecisti, nec me aliud a morte vindicavit, quam quod me ac meos
vinci
passus sum. ab hostili proelio, tamquam fraterno lusu, pertrahere me
ad
cenam voluisti. credis me, pater, inter inermes convivas cenaturum
fuisse
, ad quem armati comissatum venerunt? credis nihil a gladiis nocte
periculi
fuisse, quem rudibus te inspectante prope occiderunt? quid hoc
noctis
, quid inimicus ad iratum, quid cum ferro succinctis iuvenibus venis?
convivam
me tibi committere ausus non sum: comissatorem te cum
armatis
venientem recipiam? si aperta ianua fuisset, funus meum parares
hoc
tempore, pater, quo querentem audis. nihil ego, tamquam accusator,
criminose
nec dubia argumentis colligendo ago. quid enim? negat venisse
se
cum multitudine ad ianuam meam, an ferro succinctos secum fuisse?
quos
nominavero, arcerse. possunt quidem omnia audere, qui hoc ausi
sunt
: non tamen audebunt negare. si deprehensos intra limen meum cum
ferro
ad te deducerem, rem pro manifesto haberes: fatentes pro
deprehensis
habe.
 
 
 
 
 
 
 
 
 

 

 

CE 2003
 
Livius 2003 vertaalhulp
  1. AUC XXIII, 33
  2. AUC XXIII, 34
  3. AUC XXXIII, 32
  4. AUC XXXIII, 33
  5. AUC XXXIX, 49
  6. AUC XL, 3
  7. AUC XL, 4
  8. AUC XL, 6
  9. AUC XL, 7
  10. AUC XL, 8
  11. AUC XL, 9
  12. AUC XL, 12
  13. AUC XL, 21
  14. AUC XL, 22
  15. AUC XL, 23
  16. AUC XL, 24
  17. AUC XL, 54
  18. AUC XL, 55
  19. AUC XL, 56
grammatica (algemene hulp)
  1. vormleer
  2. syntaxis
  3. stamtijden v.af pr.
    1. vanaf perf. A.
    2. vanaf ppp
    3. deponentia
    4. dep v.af ppp
    5. composita
  4. taaleigen van Livius
  5. vertaaltips
  6. gulden regels
voor vragen of opmerkingen mail naar: w.r.koopmans