5
10
|
SENECA LUCILIO SUO SALUTEM
Facis rem optimam et tibi salutarem si, ut scribis, perseveras ire ad bonam
mentem, quam stultum est optare cum possis a te impetrare. Non sunt
ad caelum elevandae 1 manus nec exorandus aedituus ut nos ad aurem
simulacri, quasi magis exaudiri possimus, admittat: prope est a te deus,
tecum est, intus est.2 Ita dico, Lucili: sacer intra nos spiritus sedet,3 malorum bonorumque nostrorum observator et custos; hic prout a nobis tractatus
est, ita nos ipse tractat. Bonus vero vir sine deo nemo est: an potest aliquis
supra fortunam nisi ab illo adiutus exsurgere?4 Ille dat consilia magnifica et
erecta.
In unoquoque virorum bonorum
(quis deus incertum est) habitat deus.5 |
1. -nd- vormen met esse
2. prope t/m intus est:
2a asyndeton
2b trikolon met climax
2c sententia
3 sacer t/m sedet:
3a alliteratie
3b hyperbaton
4 an potest t/m exsurgere? : retorische vraag.
5 : versregel uit Vergilius.
|