120
125
130
135
|
At Neroni nuntios patrati facinoris opperienti adfertur evasisse ictu levi
saucia1 et hactenus adito discrimine1, ne auctor dubitaretur. tum pavore
exanimis et iam iamque adfore obtestans vindictae properam, sive servitia 2
armaret vel militem3 accenderet, sive ad senatum et populum pervaderet,
naufragium et vulnus et interfectos amicos obiciendo: quod contra sub-
sidium sibi, nisi quid Burrus et Seneca? quos expergens statim acciverat,
incertum an et ante gnaros. igitur longum utriusque silentium, ne inriti
dissuaderent, an eo descensum credebant, ut, nisi praeveniretur Agrippina,
pereundum Neroni esset. post Seneca hactenus promptius, ut respiceret
Burrum ac sciscitaretur, an militi3 imperanda caedes esset. ille praetorianos
toti Caesarum domui obstrictos memoresque Germanici nihil adversus
progeniem eius atrox ausuros respondit: perpetraret Anicetus promissa.
Qui nihil cunctatus poscit summam sceleris. ad eam vocem Nero illo sibi die
dari imperium auctoremque tanti muneris libertum profitetur: iret propere
duceretque promptissimos ad iussa. ipse audito venisse missu Agrippinae
nuntium Agermum, scaenam ultro criminis parat, gladiumque, dum mandata
perfert, abicit inter pedes eius, tum quasi deprehenso vincla inici iubet, ut
exitium principis molitam matrem et pudore deprehensi sceleris sponte
mortem sumpsisse confingeret.
|
1. variatio: BN afgewisseld met een abl.abs.
2. abstractum pro concreto
3. collectief enkelvoud: de soldaten |